monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 3, 5
at Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit:
luna revertentes cum primum colligit ignes,
si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,
maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
et rursus:
sin . . .
pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.
solebat autem Fuscus ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret. totiens enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse, sicut in hac ipsa suasoria dixit: cur iste in Tires(iae) ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus, quod tanto numine impleat? aiebat se imitatum esse Vergili(an)um 'plena deo.'